1 Corinthians 11

Sunt gradus in Ecclesia majorum et minorum, ut illi exemplo praecedant, hi imitatione sequantur. Sed et qui praecedunt, si neminem sequuntur, errabunt: sequuntur ergo aliquem, id est Christum. etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquae mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia. etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animae maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quae Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quae regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri. . Imago et similitudo pro se invicem accipiuntur, sed tamen in hoc proprie est similitudo animae cum Deo, quod incircumscripta, quod ubique tota et simul. AUG., lib. XII de Trin. c. 7, 8, 9. Homo dicitur imago Dei, et ad imaginem: quia non aequalis, etc., usque ad ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant. . Quamvis in prima conditione non sit vir de femina, sed converso: etiam in sequenti generatione non est hoc. Id est in operatione Domini, in qua alter sine altero non creatur. Postquam singula dixit, ut omnia Deo uni principio subjiceret, addit ut neque mulier de subjectione doleat, neque vir de exaltatione superbiat. Quia Corinthii ejus traditionem non servaverant (quod eis succenset), jam non ex auctoritate traditionis suadet, sed ex natura. etc. Coma est gloria mulieri, quia naturaliter eam habet pro velamine: coma enim indicium velaminis est ut naturae voluntas addatur. Et ideo vir non est naturaliter comatus, quia non est velandus, et lex prohibet virum esse comatum. etc. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris legis, in revelatione Evangelii deponitur: unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen. . Non deserentis solertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur. Incipit de Dominica coena dicere, in qua multum peccabant. . etc. Non vult nec optat Apostolus esse haereses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Haereses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissurae erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiae vel errore caecati vel malitia depravati prosunt Ecclesiae: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam. Dominicam coenam dicit acceptionem Eucharistiae, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post coenam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriae eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum. etc. Notat illos qui munera quae offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus. AMBR. Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quae a Christo in hujusmodi re data est iterat. Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, etc. Vel sic distingue: utique non laudo. etc. Ostendit mysterium Eucharistiae inter coenandum celebratum, non coenam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animae percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum praedixit lex sanguinem. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit. In sacramento scilicet, secundum quod videbatur et integrum esse a fidelibus credebatur. Unum omnibus dedit, ut in unitate permanerent: sed cum fregit, spontaneam passionem suam ostendit. . Exponit in quam Christi commemorationem, mortem scilicet. Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Judaeorum. Non quia manducat aliquis non ad salutem, ideo minus est corpus et sanguis quod accipit. . Quaeritur quomodo hoc, cum Dominus dicat: Sed duo sunt modi manducandi: unus sacramentalis, quo manducant tam boni quam mali; alius spiritualis, quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento ejus corpus accipere, sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Ecclesiae (quam ipsum sacramentum significat) manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantae rei sacramentum ad judicium quotidie sumat. Hoc fit ad correctionem aliorum. . etc. Eisdem qui patiuntur etiam poena propria, est aliquando purgatio, ut prophetae Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetae puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore poenae nostrae alii emendantur. Ut multorum oblatio simul celebretur, et omnibus ministretur. .
Copyright information for VulgGlossa